25 décembre 2012

Joyeux Noël

 

Christmas in Vienna 2008 - Adeste Fideles

            Adeste Fideles

           Adeste, fideles, læti triumphantes.
           Venite, venite in Bethlehem.
           Natum videte Regem angelorum.
           Venite, adoremus (ter)Dominum.

En grege relicto humiles ad cunas,
Vocati pastores approperant,
Et nos ovanti gradu festinemus.
Venite, adoremus (ter)
Dominum.
Æterni Parentis splendorem æternum,
Velatum sub carne videbimus,
Deum infantem pannis involutum.
Venite, adoremus (ter)
Dominum.
Pro nobis egenum et fœno cubantem
Piis foveamus amplexibus ;
Sic nos amantem quis non redamaret ?
Venite, adoremus (ter)
Dominum.

Posté par jeanjacques1957 à 00:01 - Commentaires [4] - Permalien [#]
Tags : , ,